Hebdomada XXVII, tempus per annum

27. neděle v mezidobí

In voluntate tua Domine (Introit)

In voluntate tua, Domine, universa sunt posite, et non est qui possit resistere voluntati tuae: tu enim fecisti omnia, caelum et terram, et universa quae caeli ambitu continentur: Dominus universorum tu es.

Pane, vše záleží na Tvé vůli, vždyť Ty jsi Pán celého tvorstva.

Alleluia

In exitu Israel ex Aegypto, domus Iacob de populo barbaro.

Pane, tys vyvedl Israel z egyptského otroctví.

Vir erat (Offertorium)

Vir erat in terra nomine Job simplex et rectus ac timens Deum: quem Satan petiit ut tentaret, et data est ei potestas a Domino in facultates, et in carnem ejus: perdiditque omnem substantiam ipsius et filios: carnem quoque ejus gravi ulcere vulneravit.

V zemi byl muž jménem Job, prostý, poctivý a bohabojný

In salutari tuo (Communio)

In salutari tuo anima mea, et in verbum tuum speravi: quando facies de persequentibus me iudicium? iniqui persecuti sunt me, adiuva me, Domine Deus meus.

Pane, doufám v Tvé slovo, pomoz mi, má spáso.

Regina coeli (Processio)

Regina coeli laetare, alleluia: Quia quem meruisti portare, alleluia. Ressurexit, sicut dixit, alleluia. Ora pro nobis Deum, alleluia.

Raduj se, Královno nebes. neboť ten, jehož jsi nosila, vstal z mrtvých, jak řekl. Přimluv se za nás u Boha.