Hebdomada tertia adventus

3. neděle adventní

Gaudete (Introit)

Gaudete in Domino semper: iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus enim prope est. Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione petitiones vestrae innotescant apud Deum.

Radujte se stále v Pánu, Pán je blízko.

Alleluia

Excita, Domine, potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.

Vzbuď, Pane, svou moc a přijď, abys nás spasil.

Benedixisti (Offertorium)

Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Jacob: remisisti iniquitatem plebis tuae.

Požehnal jsi. Pane, své zemi a vinu svého lidu jsi odpustil.

Dicite (Communio)

Dicite: pusillanimes, confortamini, et nolite timere: ecce Deus noster veniet, et salvabit nos.

Vzmužte se a nebojte se: váš Bůh přijde a spasí vás.

Vide Domine (Rorate)

Rorate caeli desuper et nubes pluant justum. Vide Domine afflictionem populi tui Et mitte quem missurus es Emitte Agnum dominatorem terrae De petra deserti ad montem filiae Sion Ut auferat ipse jugum captivitatis nostrae. Rorate caeli desuper et nubes pluant justum.

Rosu dejte nebesa shůry a oblaka ať sešlou jako déšť spravedlivého. Pohleď, Pane, na zármutek svého lidu a pošli již toho, koho se chystáš poslat, vyšli Beránka, vládce země, z pouštní skály k hoře Siónské dcery, aby odstranil jho našeho zajetí.